

Liber Leviticus*
Caput 8: Versus 30
Assumesque unguentum.[ID., quaest. 24.]Quaeritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo.Aspersit,etc. Quaecunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde:Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.Aperte igitur,sanctificationem,passionem suam dixit, quae sanctificatio datur nobis.Et super filios[AUG.]Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur.